Hinc et multiplices struit tabellasEt notas caryotidas theatris.Hinc exit varium coco minutal,Ut lentem positam fabamque credas;Boletos imitatur et botellos,Et caudam cybii brevesque maenas.Hinc cellarius experitur artes,Ut condat vario vafer saporeIn rutae folium Capelliana.Sic inplet gabatas paropsidesqueEt leves scutulas cavasque lances.Hoc lautum vocat, hoc putat venustum,Unum ponere ferculis tot assem.Nec toga nec focus est nec tritus cimice lectusNec tibi de bibula sarta palude teges,Nec puer aut senior, nulla est ancilla nec infans,Nec sera nec clavis nec canis atque calix.Tu tamen adfectas, Nestor, dici atque videriPauper, et in populo quaeris habere locum.Mentiris vanoque tibi blandiris honore.Non est paupertas, Nestor, habere nihil.Saepius ad palmam prasinus post fata NeronisPervenit et victor praemia plura refert.I nunc, livor edax, dic te cessisse Neroni:Vicit nimirum non Nero, sed prasinusAedes emit Aper, sed quas nec noctua velletEsse suas: adeo nigra vetusque casa est.Vicinos illi nitidus Maro possidet hortos.Cenabit belle, non habitabit Aper.Ignotos mihi cum voces trecentos,Quare non veniam vocatus ad te,Miraris quererisque litigasque.Solus ceno, Fabulle, non libenter.Gaius hanc lucem gemma mihi Iulius albaSignat, io, votis redditus, ecce, meis:Desperasse iuvat veluti iam rupta sororumFila; minus gaudent qui timuere nihil.Hypne, quid expectas, piger? inmortale FalernumFunde, senem poscunt talia vota cadum:Quincunces et sex cyathos besemque bibamus,