Non boletus hiare, non mariscaeRidere aut violae patere possunt.Finis mus populatur et colonoTamquam sus Calydonius timetur,Et sublata volantis ungue ProcnesIn nido seges est hirundinino;Et cum stet sine falce mentulaque,Non est dimidio locus Priapo.Vix implet cocleam peracta messis,Et mustum nuce condimus picata.Errasti, Lupe, littera sed una:Nam quo tempore praedium dedisti,Mallem tu mihi prandium dedisses.Quaeris, cur nolim te ducere, Galla? Diserta es.Saepe soloecismum mentula nostra facit.Caesaris Augusti lascivos, livide, versusSex lege, qui tristis verba latina legis:'Quod futuit Glaphyran Antonius, hanc mihi poenamFulvia constituit, se quoque uti futuam.Fulviam ego ut futuam? quid si me Manius oretPedicem, faciam? non puto, si sapiam."Aut futue, aut pugnemus" ait. Quid, quod mihi vitaCarior est ipsa mentula? Signa canant!'Absolvis lepidos nimirum, Auguste, libellos,Qui scis Romana simplicitate loqui.Lydia tam laxa est, equitis quam culus aheni,Quam celer arguto qui sonat aere trochus,Quam rota transmisso totiens inpacta petauro,Quam vetus a crassa calceus udus aqua,Quam quae rara vagos expectant retia turdos,Quam Pompeiano vela negata noto,Quam quae de pthisico lapsa est armilla cinaedo,Culcita Leuconico quam viduata suo,Quam veteres bracae Brittonis pauperis, et quamTurpe Ravennatis guttur onocrotali.Hanc in piscina dicor futuisse marina.Nescio; piscinam me futuisse puto.Mollia quod nivei duro teris ore GalaesiBasia, quod nudo cum Ganymede iaces,(Quis negat?) hoc nimium est. Sed sit satis; inguina saltem