Nam terra est illi quantulacumque gravis.Sunt chartae mihi, quas Catonis uxorEt quas horribiles legant Sabinae:Hic totus volo rideat libellusEt sit nequior omnibus libellis.Qui vino madeat nec erubescatPingui sordidus esse Cosmiano,Ludat cum pueris, amet puellas,Nec per circuitus loquatur illam,Ex qua nascimur, omnium parentem,Quam sanctus Numa mentulam vocabat.Versus hos tamen esse tu mementoSaturnalicios, Apollinaris:Mores non habet hic meos libellus.Qui gravis es nimium, potes hinc iam, lector, abireQuo libet: urbanae scripsimus ista togae;Iam mea Lampsacio lascivit pagina versuEt Tartesiaca concrepat aera manu.O quotiens rigida pulsabis pallia vena,Sis gravior Curio Fabricioque licet!Tu quoque nequitias nostri lususque libelliUda, puella, leges, sis Patavina licet.Erubuit posuitque meum Lucretia librum,Sed coram Bruto; Brute, recede: leget.Non omnis nostri nocturna est pagina libri:Invenies et quod mane, Sabine, legas.Donasti, Lupe, rus sub urbe nobis;Sed rus est mihi maius in fenestra.Rus hoc dicere, rus potes vocare?In quo ruta facit nemus Dianae,Argutae tegit ala quod cicadae,Quod formica die comedit uno,Clusae cui folium rosae corona est;In quo non magis invenitur herba,Quam Cosmi folium piperve crudum;In quo nec cucumis iacere rectusNec serpens habitare tota possit.Urucam male pascit hortus unam,Consumpto moritur culex salicto,Et talpa est mihi fossor atque arator.