Transis hos quoque quattuor? sapisti.Explicitum nobis usque ad sua cornua librumEt quasi perlectum, Septiciane, refers.Omnia legisti. Credo, scio, gaudeo, verum est.Perlegi libros sic ego quinque tuos.Quamvis tam longo possis satur esse libello,Lector, adhuc a me disticha pauca petis.Sed Lupus usuram puerique diaria poscunt.Lector, solve. Taces dissimulasque? Vale.