In quod Priapo persequente confugit.Hoc omne agelli mite parvuli numenSeu tu cruore sive ture placabis:'Ubicumque vester Martialis est,' dices,'Hac, ecce, mecum dextera litat vobisAbsens sacerdos; vos putate praesentemEt date duobus quidquid alter optabit.'Si prior Euganeas, Clemens, Helicaonis orasPictaque pampineis videris arva iugis,Perfer Atestinae nondum vulgata SabinaeCarmina, purpurea sed modo culta toga.Ut rosa delectat, metitur quae pollice primo,Sic nova nec mento sordida charta iuvat.Non mea Massylus servat pomaria serpens,Regius Alcinoi nec mihi servit ager,Sed Nomentana securus germinat hortusArbore, nec furem plumbea mala timent.Haec igitur media quae sunt modo nata SuburaMittimus autumni cerea poma mei.Infantem tibi vir, tibi, Galla, remisit adulter.Hi, puto, non dubie se futuisse negant.Saepe loquar nimium gentes quod, Avite, remotas,Miraris, Latia factus in urbe senex,Auriferumque Tagum sitiam patriumque SalonemEt repetam saturae sordida rura casae.Illa placet tellus, in qua res parva beatumMe facit et tenues luxuriantur opes:Pascitur hic, ibi pascit ager; tepet igne malignoHic focus, ingenti lumine lucet ibi;Hic pretiosa fames conturbatorque macellus,Mensa ibi divitiis ruris operta sui;Quattuor hic aestate togae pluresve teruntur,Autumnis ibi me quattuor una tegit.I, cole nunc reges, quidquid non praestat amicusCum praestare tibi possit, Avite, locus.Dum levis arsura struitur Libitina papyro,Dum murram et casias flebilis uxor emit,Iam scrobe, iam lecto, iam pollinctore paratoHeredem scripsit me Numa: convaluit.Addat cum mihi Caecubum minister