Notus gentibus ille MartialisEt notus populis—quid invidetis?—Non sum Andraemone notior caballo.Cum tu, laurigeris annum qui fascibus intras,Mane salutator limina mille teras,Hic ego quid faciam? quid nobis, Paule, relinquis,Qui de plebe Numae densaque turba sumus?Qui me respiciet, dominum regemque vocabo?Hoc tu—sed quanto blandius!—ipse facis.Lecticam sellamve sequar? nec ferre recusas,Per medium pugnas et prior ire lutum.Saepius adsurgam recitanti carmina? tu stasEt pariter geminas tendis in ora manus.Quid faciet pauper, cui non licet esse clienti?Dimisit nostras purpura vestra togas.Nil aliud loqueris, quam Thesea Pirithoumque,Teque putas Pyladi, Calliodore, parem.Dispeream, si tu Pyladi praestare matellamDignus es aut porcos pascere Pirithoi.'Donavi tamen' inquis 'amico milia quinqueEt lotam, ut multum, terve quaterve togam.'Quid, quod nil unquam Pyladi donavit Orestes?Qui donat quamvis plurima, plura negat.Aemiliae gentes et Apollineas VercellasEt Phaethontei qui petis arva Padi,Ne vivam, nisi te, Domiti, dimitto libenter,Grata licet sine te sit mihi nulla dies:Sed desiderium tanti est, ut messe vel unaUrbano releves colla perusta iugo.I precor et totos avida cute combibe soles,—O quam formosus, dum peregrinus eris!Et venies albis non cognoscendus amicisLivebitque tuis pallida turba genis.Sed via quem dederit, rapiet cito Roma colorem,Niliaco redeas tu licet ore niger.Ducit ad auriferas quod me Salo Celtiber oras,Pendula quod patriae visere tecta libet,Tu mihi simplicibus, Mani, dilectus ab annisEt praetextata cultus amicitia,Tu facis; in terris quo non est alter Hiberis