Sed si non fias quadrante beatior unoPer gemitus nostros ingenuasque cruces,Parce, precor, fesso vanosque remitte labores,Qui tibi non prosunt et mihi, Galle, nocent.Raros colligis hinc et hinc capillosEt latum nitidae, Marine, calvaeCampum temporibus tegis comatis;Sed moti redeunt iubente ventoReddunturque sibi caputque nudumCirris grandibus hinc et inde cingunt:Inter Spendophorum TelesphorumqueCydae stare putabis Hermerotem.Vis tu simplicius senem fateri,Ut tandem videaris unus esse!Calvo turpius est nihil comato.Miraris, quare dormitum non eat Afer?Accumbat cum qua, Caediciane, vides.Iam senior Ladon Tiberinae nauta carinaeProxima dilectis rura paravit aquis.Quae cum saepe vagus premeret torrentibus undisThybris et hiberno rumperet arva lacu,Emeritam puppem, ripa quae stabat in alta,Inplevit saxis obposuitque vadis.Sic nimias avertit aquas. Quis credere posset?Auxilium domino mersa carina tulit.Nemo nova caluit sic inflammatus amica,Flagravit quanto Laurus amore pilae.Sed qui primus erat lusor dum floruit aetas,Nunc postquam desi=t ludere, prima pila est.Octobres age sentiat KalendasFacundi pia Roma Restituti:Linguis omnibus et favete votis;Natalem colimus, tacete lites.Absit cereus aridi clientis,Et vani triplices brevesque mappaeExpectent gelidi iocos Decembris.Certent muneribus beatiores:Agrippae tumidus negotiatorCadmi municipes ferat lacernas;Pugnorum reus ebriaeque noctis