Ibis litoreas, Macer, Salonas,Ibit rara fides amorque rectiEt quae, cum comitem trahit pudorem,Semper pauperior redit potestas:Felix auriferae colone terrae,Rectorem vacuo sinu remittesOptabisque moras, et exeuntemUdo Dalmata gaudio sequeris.Nos Celtas, Macer, et truces HiberosCum desiderio tui petemus.Sed quaecumque tamen feretur illincPiscosi calamo Tagi notata,Macrum pagina nostra nominabit:Sic inter veteres legar poetas,Nec multos mihi praeferas priores,Uno sed tibi sim minor Catullo.Ad lapidem Torquatus habet praetoria quartum;Ad quartum breve rus emit Otacilius.Torquatus nitidas vario de marmore thermasExtruxit; cucumam fecit Otacilius.Disposuit daphnona suo Torquatus in agro;Castaneas centum sevit Otacilius.Consule Torquato vici fuit ille magister,Non minor in tanto visus honore sibi.Grandis ut exiguam bos ranam ruperat olim,Sic, puto, Torquatus rumpet Otacilium.Plorat Eros, quotiens maculosae pocula murraeInspicit aut pueros nobiliusve citrum,Et gemitus imo ducit de pectore, quod nonTota miser coe+mat Saepta feratque domum.Quam multi faciunt, quod Eros, sed lumine sicco!Pars maior lacrimas ridet et intus habet.Cum duo venissent ad Phyllida mane fututumEt nudam cuperet sumere uterque prior,Promisit pariter se Phyllis utrique daturam,Et dedit: ille pedem sustulit, hic tunicam.Si quid nostra tuis adicit vexatio rebus,Mane vel a media nocte togatus eroStridentesque feram flatus aquilonis iniquiEt patiar nimbos excipiamque nives.