Officium docti iudiciumque viri.Iam parce lasso, Roma, gratulatori,Lasso clienti. Quamdiu salutatorAnteambulones et togatulos interCentum merebor plumbeos die toto,Cum Scorpus una quindecim graves horaFerventis auri victor auferat saccos?Non ego meorum praemium libellorum—Quid enim merentur?—Apulos velim campos:Non Hybla, non me spicifer capit Nilus,Nec quae paludes delicata PomptinasEx arce clivi spectat uva Setini.Quid concupiscam quaeris ergo? dormire.Milia viginti quondam me Galla poposcitEt, fateor, magno non erat illa nimis.Annus abi=t: 'Bis quina dabis sestertia' dixit.Poscere plus visa est quam prius illa mihi.Iam duo poscenti post sextum milia mensemMille dabam nummos. Noluit accipere.Transierant binae forsan trinaeve Kalendae,Aureolos ultro quattuor ipsa peti=t.Non dedimus. Centum iussit me mittere nummos:Sed visa est nobis haec quoque summa gravis.Sportula nos iunxit quadrantibus arida centum;Hanc voluit: puero diximus esse datam.Inferius numquid potuit descendere? fecit.Dat gratis, ultro dat mihi Galla: nego.Hoc, Fortuna, tibi videtur aequum?Civis non Syriaeve Parthiaeve,Nec de Cappadocis eques catastis,Sed de plebe Remi Numaeque verna,Iucundus, probus, innocens amicus,Lingua doctus utraque, cuius unum est,Sed magnum vitium, quod est poeta,Pullo Mevius alget in cucullo,Cocco mulio fulget Incitatus.Nequius a Caro nihil umquam, Maxime, factum est,Quam quod febre peri=t: fecit et illa nefas.Saeva nocens febris saltem quartana fuisset!Servari medico debuit ille suo.