Non resalutantis video nocturnus amicos,Gratulor et multis, nemo, Potite, mihi.Nunc ad luciferam signat mea gemma Dianam,Nunc me prima sibi, nunc sibi quinta rapit.Nunc consul praetorve tenet reducesque choreae,Auditur toto saepe poeta die.Sed nec causidico possis inpune negare,Nec si te rhetor grammaticusve rogent.Balnea post decumam lasso centumque petunturQuadrantes. Fiet quando, Potite, liber?Quisquis laeta tuis et sera parentibus optasFata, brevem titulum marmoris huius ama.Condidit hac caras tellure Rabirius umbras;Nulli sorte iacent candidiore senes:Bis sex lustra tori nox mitis et ultima clusit,Arserunt uno funera bina rogo.Hos tamen ut primis raptos sibi quaerit in annis.Inprobius nihil his fletibus esse potest.Frustra, Blanditiae, venitis ad meAttritis miserabiles labellis:Dicturus dominum deumque non sum.Iam non est locus hac in urbe vobis;Ad Parthos procul ite pilleatosEt turpes humilesque supplicesquePictorum sola basiate regum.Non est hic dominus, sed imperator,Sed iustissimus omnium senator,Per quem de Stygia domo reducta estSiccis rustica Veritas capillis.Hoc sub principe, si sapis, caveto,Verbis, Roma, prioribus loquaris.Littera facundi gratum mihi pignus amiciPertulit, Ausoniae dona severa togae,Qua non Fabricius, sed vellet Apicius uti,Vellet Maecenas Caesarianus eques.Vilior haec nobis alio mittente fuisset;Non quacumque manu victima caesa litat:A te missa venit: possem nisi munus amare,Marce, tuum, poteram nomen amare meum.Munere sed plus est et nomine gratius ipso