Vixisti tribus, o Calene, lustris:Aetas haec tibi tota conputaturEt solos numeras dies mariti.Ex illis tibi si diu rogatamLucem redderet Atropos vel unam,Malles, quam Pyliam quater senectam.Consule te Bruto quod iuras, Lesbia, natam,Mentiris. Nata es, Lesbia, rege Numa?Sic quoque mentiris. Namque, ut tua saecula narrant,Ficta Prometheo diceris esse luto.Semper cum mihi diceretur esseSecreto mea Polla cum cinaedo,Inrupi, Lupe. Non erat cinaedus.Mense novo Iani veterem, Proculeia, maritumDeseris atque iubes res sibi habere suas.Quid, rogo, quid factum est? subiti quae causa doloris?Nil mihi respondes? Dicam ego: praetor erat.Constatura fuit Megalensis purpura centumMilibus, ut nimium munera parca dares,Et populare sacrum bis milia dena tulisset.Discidium non est hoc, Proculeia: lucrum est.Tam dubia est lanugo tibi, tam mollis, ut illamHalitus et soles et levis aura terat.Celantur simili ventura Cydonea lana,Pollice virgineo quae spoliata nitent.Fortius inpressi quotiens tibi basia quinque,Barbatus labris, Dindyme, fio tuis.Septima iam, Phileros, tibi conditur uxor in agro.Plus nulli, Phileros, quam tibi, reddit ager.Quinte Caledonios Ovidi visure BritannosEt viridem Tethyn Oceanumque patrem,Ergo Numae colles et Nomentana relinquisOtia, nec retinet rusque focusque senem?Gaudia tu differs, at non et stamina differtAtropos, atque omnis scribitur hora tibi.Praestiteris caro—quis non hoc laudet?—amico,Ut potior vita sit tibi sancta fides;Sed reddare tuis tandem mansure SabinisTeque tuas numeres inter amicitias.Si quid lene mei dicunt et dulce libelli,