Appia, quid facies, si legit ista Macer?Nec vocat ad cenam Marius, nec munera mittit,Nec spondet, nec volt credere, sed nec habet.Turba tamen non deest, sterilem quae curet amicum.Eheu! quam fatuae sunt tibi, Roma, togae!Nec doctum satis et parum severum,Sed non rusticulum tamen libellumFacundo mea Plinio ThaliaI perfer: brevis est labor peractaeAltum vincere tramitem Suburae.Illic Orphea protinus videbisUdi vertice lubricum theatriMirantisque feras avemque regis,Raptum quae Phryga pertulit Tonanti;Illic parva tui domus PedonisCaelata est aquilae minore pinna.Sed ne tempore non tuo disertamPulses ebria ianuam, videto:Totos dat tetricae dies Minervae,Dum centum studet auribus virorumHoc quod saecula posterique possintArpinis quoque conparare chartis.Seras tutior ibis ad lucernas:Haec hora est tua, cum furit Lyaeus,Cum regnat rosa, cum madent capilli:Tunc me vel rigidi legant Catones.Scribere te quae vix intellegat ipse ModestusEt vix Claranus, quid rogo, Sexte, iuvat?Non lectore tuis opus est, sed Apolline libris:Iudice te maior Cinna Marone fuit.Sic tua laudentur sane: mea carmina, Sexte,Grammaticis placeant, ut sine grammaticis.Cur spleniato saepe prodeam mentoAlbave pictus sana labra cerussa,Philaeni, quaeris? basiare te nolo.Iam numerat placido felix Antonius aevoQuindecies actas Primus OlympiadasPraeteritosque dies et tutos respicit annosNec metuit Lethes iam propioris aquas.Nulla recordanti lux est ingrata gravisque;