Si nimius videor seraque coronide longusEsse liber, legito pauca: libellus ero.Terque quaterque mihi finitur carmine parvoPagina: fac tibi me quam cupis ipse brevem.Festinata prior, decimi mihi cura libelliElapsum manibus nunc revocavit opus.Nota leges quaedam, sed lima rasa recenti;Pars nova maior erit: lector, utrique fave,Lector, opes nostrae: quem cum mihi Roma dedisset.'Nil tibi quod demus maius habemus' ait.'Pigra per hunc fugies ingratae flumina LethesEt meliore tui parte superstes eris.Marmora Messallae findit caprificus, et audaxDimidios Crispi mulio ridet equos:At chartis nec furta nocent et saecula prosunt,Solaque non norunt haec monumenta mori.'Vernaculorum dicta, sordidum dentem,Et foeda linguae probra circulatricis,Quae sulphurato nolit empta ramentoVatiniorum proxeneta fractorum,Poeta quidam clancularius spargitEt volt videri nostra. Credis hoc, Prisce?Voce ut loquatur psittacus coturnicisEt concupiscat esse Canus ascaules?Procul a libellis nigra sit meis fama,Quos rumor alba gemmeus vehit pinna:Cur ego laborem notus esse tam prave,Constare gratis cum silentium possit?Qui legis Oedipoden caligantemque Thyesten,Colchidas et Scyllas, quid nisi monstra legis?Quid tibi raptus Hylas, quid Parthenopaeus et Attis,Quid tibi dormitor proderit Endymion?Exutusve puer pinnis labentibus? aut quiOdit amatrices Hermaphroditus aquas?Quid te vana iuvant miserae ludibria chartae?Hoc lege, quod possit dicere vita 'Meum est.'Non hic Centauros, non Gorgonas HarpyiasqueInvenies: hominem pagina nostra sapit.Sed non vis, Mamurra, tuos cognoscere moresNec te scire: legas Aetia Callimachi.