Spero me secutum in libellis meis tale temperamen-tum, ut de illis queri non possit quisquis de se benesenserit, cum salva infimarum quoque personarum re-verentia ludant; quae adeo antiquis auctoribus defuit, utnominibus non tantum veris abusi sint, sed et magnis.Mihi fama vilius constet et probetur in me novissimumingenium. Absit a iocorum nostrorum simplicitate ma-lignus interpres nec epigrammata mea scribat: inprobefacit qui in alieno libro ingeniosus est. Lascivam ver-borum veritatem, id est epigrammaton linguam, excu-sarem, si meum esset exemplum: sic scribit Catullus, sicMarsus, sic Pedo, sic Gaetulicus, sic quicumque perlegi-tur. Si quis tamen tam ambitiose tristis est, ut apudillum in nulla pagina latine loqui fas sit, potest epistulavel potius titulo contentus esse. Epigrammata illis scri-buntur, qui solent spectare Florales. Non intret Catotheatrum meum, aut si intraverit, spectet. Videor mihimeo iure facturus, si epistulam versibus clusero:Nosses iocosae dulce cum sacrum FloraeFestosque lusus et licentiam volgi,Cur in theatrum, Cato severe, venisti?An ideo tantum veneras, ut exires?Hic est quem legis ille, quem requiris,Toto notus in orbe MartialisArgutis epigrammaton libellis:Cui, lector studiose, quod dedistiViventi decus atque sentienti,Rari post cineres habent poetae.Qui tecum cupis esse meos ubicumque libellosEt comites longae quaeris habere viae,Hos eme, quos artat brevibus membrana tabellis:Scrinia da magnis, me manus una capit.Ne tamen ignores ubi sim venalis, et erresUrbe vagus tota, me duce certus eris:Libertum docti Lucensis quaere SecundumLimina post Pacis Palladiumque forum.Argiletanas mavis habitare tabernas,Cum tibi, parve liber, scrinia nostra vacent.Nescis, heu, nescis dominae fastidia Romae:Crede mihi, nimium Martia turba sapit.