Dimidiasque nates Gallica paeda tegit,Pasceris et nigrae solo nidore culinaeEt bibis inmundam cum cane pronus aquam:Non culum—neque enim est culus, qui non cacat olim—Sed fodiam digito qui superest oculum:Nec me zelotypum nec dixeris esse malignum.Denique pedica, Mamuriane, satur.Fabricio iunctus fido requiescit Aquinus,Qui prior Elysias gaudet adisse domos.Ara duplex primi testatur munera pili:Plus tamen est, titulo quod breviore legis:'Iunctus uterque sacro laudatae foedere vitae,Famaque quod raro novit, amicus erat.'Cantasti male, dum fututa es, Aegle.Iam cantas bene; basianda non es.Quod clamas semper, quod agentibus obstrepis, Aeli,Non facis hoc gratis: accipis, ut taceas.Si non molestum est teque non piget, scazon,Nostro rogamus pauca verba MaternoDicas in aurem sic ut audiat solus.Amator ille tristium lacernarumEt baeticatus atque leucophaeatus,Qui coccinatos non putat viros esseAmethystinasque mulierum vocat vestes,Nativa laudet, habeat et licet semperFuscos colores, galbinos habet mores.Rogabit, unde suspicer virum mollem.Una lavamur: aspicit nihil sursum,Sed spectat oculis devorantibus draucosNec otiosis mentulas videt labris.Quaeris quis hic sit? Excidit mihi nomen.Cum clamant omnes, loqueris tunc, Naevole, tantum,Et te patronum causidicumque putas.Hac ratione potest nemo non esse disertus.Ecce, tacent omnes: Naevole, dic aliquid.Litigat et podagra Diodorus, Flacce, laborat.Sed nil patrono porrigit: haec cheragra est.Non plenum modo vicies habebas,Sed tam prodigus atque liberalisEt tam lautus eras, Calene, ut omnes