Extremo ructus cum redit a barathro.Quid quod olet gravius mixtum diapasmate virusAtque duplex animae longius exit odor?Notas ergo nimis fraudes deprensaque furtaIam tollas et sis ebria simpliciter.Alcime, quem raptum domino crescentibus annisLabicana levi caespite velat humus,Accipe non Pario nutantia pondera saxo,Quae cineri vanus dat ruitura labor,Sed faciles buxos et opacas palmitis umbrasQuaeque virent lacrimis roscida prata meisAccipe, care puer, nostri monimenta doloris:Hic tibi perpetuo tempore vivet honor.Cum mihi supremos Lachesis pervenerit annos,Non aliter cineres mando iacere meos.Garris in aurem semper omnibus, Cinna,Garrire et illud teste quod licet turba.Rides in aurem, quereris, arguis, ploras,Cantas in aurem, iudicas, taces, clamas,Adeoque penitus sedit hic tibi morbus,Ut saepe in aurem, Cinna, Caesarem laudes.Quod numquam maribus iunctam te, Bassa, videbamQuodque tibi moechum fabula nulla dabat,Omne sed officium circa te semper obibatTurba tui sexus, non adeunte viro,Esse videbaris, fateor, Lucretia nobis:At tu, pro facinus, Bassa, fututor eras.Inter se geminos audes committere cunnosMentiturque virum prodigiosa Venus.Commenta es dignum Thebano aenigmate monstrum,Hic ubi vir non est, ut sit adulterium.Cum tua non edas, carpis mea carmina, Laeli.Carpere vel noli nostra vel ede tua.Saepe mihi queritur non siccis Cestos ocellis,Tangi se digito, Mamuriane, tuo.Non opus est digito: totum tibi Ceston habeto,Si deest nil aliud, Mamuriane, tibi.Sed si nec focus est nudi nec sponda grabatiNec curtus Chiones Antiopesve calix,Cerea si pendet lumbis et scripta lacerna