En quanto iacet absoluta casu.Tectis nam modo Regulus sub illisGestatus fuerat recesseratque,Victa est pondere cum suo repente,Et postquam domino nihil timebat,Securo ruit incruenta damno.Tantae, Regule, post metum querellaeQuis curam neget esse te deorum,Propter quem fuit innocens ruina?Os et labra tibi lingit, Manneia, catellus:Non miror, merdas si libet esse cani.Uxorem habendam non putat Quirinalis,Cum velit habere filios, et invenitQuo possit istud more: futuit ancillasDomumque et agros implet equitibus vernis.Pater familiae verus est Quirinalis.Venderet excultos colles cum praeco facetusAtque suburbani iugera pulchra soli,'Errat' ait 'si quis Mario putat esse necesseVendere: nil debet, fenerat immo magis.''Quae ratio est igitur?' 'Servos ibi perdidit omnesEt pecus et fructus, non amat inde locum.'Quis faceret pretium nisi qui sua perdere velletOmnia? Sic Mario noxius haeret ager.Vicinus meus est manuque tangiDe nostris Novius potest fenestris.Quis non invideat mihi putetqueHoris omnibus esse me beatum,Iuncto cui liceat frui sodale?Tam longe est mihi quam Terentianus,Qui nunc Niliacam regit Syenen.Non convivere, nec videre saltem,Non audire licet, nec urbe totaQuisquam est tam prope tam proculque nobis.Migrandum est mihi longius vel illi.Vicinus Novio vel inquilinusSit, si quis Novium videre non volt.Ne gravis hesterno fragres, Fescennia, vino,Pastillos Cosmi luxuriosa voras.Ista linunt dentes iantacula, sed nihil obstant,