Coepit, Maxime, Pana quae solebat,Nunc ostendere Canium Tarentos.Vade salutatum pro me, liber: ire iuberisAd Proculi nitidos, officiose, lares.Quaeris iter, dicam. Vicinum Castora canaeTransibis Vestae virgineamque domum;Inde sacro veneranda petes Palatia clivo,Plurima qua summi fulget imago ducis.Nec te detineat miri radiata colossiQuae Rhodium moles vincere gaudet opus.Flecte vias hac qua madidi sunt tecta LyaeiEt Cybeles picto stat Corybante tholus.Protinus a laeva clari tibi fronte PenatesAtriaque excelsae sunt adeunda domus.Hanc pete: ne metuas fastus limenque superbum:Nulla magis toto ianua poste patet,Nec propior quam Phoebus amet doctaeque sorores.Si dicet 'Quare non tamen ipse venit?',Sic licet excuses 'Quia qualiacumque legunturIsta, salutator scribere non potuit.'Laevia sex cyathis, septem Iustina bibatur,Quinque Lycas, Lyde quattuor, Ida tribus.Omnis ab infuso numeretur amica Falerno,Et quia nulla venit, tu mihi, Somne, veni.Nostris versibus esse te poetam,Fidentine, putas cupisque credi?Sic dentata sibi videtur AegleEmptis ossibus Indicoque cornu;Sic quae nigrior est cadente moro,Cerussata sibi placet Lycoris.Hac et tu ratione qua poeta es,Calvus cum fueris, eris comatus.Nullus in urbe fuit tota qui tangere velletUxorem gratis, Caeciliane, tuam,Dum licuit: sed nunc positis custodibus ingensTurba fututorum est: ingeniosus homo es.Moechus erat: poteras tamen hoc tu, Paula, negare.Ecce vir est: numquid, Paula, negare potes?Dimidium donare Lino quam credere totumQui mavolt, mavolt perdere dimidium.