Casta nec antiquis cedens Laevina SabinisEt quamvis tetrico tristior ipsa viroDum modo Lucrino, modo se permittit Averno,Et dum Baianis saepe fovetur aquis,Incidit in flammas: iuvenemque secuta relictoConiuge Penelope venit, abi=t Helene.Ut recitem tibi nostra rogas epigrammata. Nolo.Non audire, Celer, sed recitare cupis.Bella es, novimus, et puella, verum est,Et dives, quis enim potest negare?Sed cum te nimium, Fabulla, laudas,Nec dives neque bella nec puella es.Cum dixi ficus, rides quasi barbara verbaEt dici ficos, Laetiliane, iubes.Dicemus ficus, quas scimus in arbore nasci,Dicemus ficos, Caeciliane, tuos.Erras, meorum fur avare librorum,Fieri poetam posse qui putas tanti,Scriptura quanti constet et tomus vilis:Non sex paratur aut decem sophos nummis.Secreta quaere carmina et rudes curas,Quas novit unus scrinioque signatasCustodit ipse virginis pater chartae,Quae trita duro non inhorruit mento.Mutare dominum non potest liber notus.Sed pumicata fronte si quis est nondumNec umbilicis cultus atque membrana,Mercare: tales habeo; nec sciet quisquam.Aliena quisquis recitat et petit famam,Non emere librum, sed silentium debet.'Liber homo es nimium', dicis mihi, Ceryle, semper.In te qui dicit, Ceryle, liber homo est?Quidquid agit Rufus, nihil est nisi Naevia Rufo.Si gaudet, si flet, si tacet, hanc loquitur.Cenat, propinat, poscit, negat, innuit: una estNaevia; si non sit Naevia, mutus erit.Scriberet hesterna patri cum luce salutem,'Naevia lux' inquit 'Naevia lumen, have.'Haec legit et ridet demisso Naevia voltu.Naevia non una est: quid, vir inepte, furis?