Et delicati dulce Boterdi nemus,Pomona quod felix amat.Tepidi natabis lene Congedi vadumMollesque Nympharum lacus,Quibus remissum corpus adstringes breviSalone, qui ferrum gelat.Praestabit illic ipsa figendas propeVoberca prandenti feras.Aestus serenos aureo franges TagoObscurus umbris arborum;Avidam rigens Derceita placabit sitimEt Nutha, quae vincit nives.At cum December canus et bruma impotensAquilone rauco mugiet,Aprica repetes Tarraconis litoraTuamque Laletaniam.Ibi inligatas mollibus dammas plagisMactabis et vernas aprosLeporemque forti callidum rumpes equo,Cervos relinques vilico.Vicina in ipsum silva descendet focumInfante cinctum sordido.Vocabitur venator et veniet tibiConviva clamatus prope.Lunata nusquam pellis et nusquam togaOlidaeque vestes murice;Procul horridus Liburnus et querulus cliens,Imperia viduarum procul;Non rumpet altum pallidus somnum reus,Sed mane totum dormies.Mereatur alius grande et insanum sophos:Miserere tu feliciumVeroque fruere non superbus gaudio,Dum Sura laudatur tuus.Non inpudenter vita quod relicum est petit,Cum fama quod satis est habet.Si tibi Mistyllos cocus, Aemiliane, vocatur,Dicatur quare non Taratalla mihi?Non facit ad saevos cervix, nisi prima, leones.Quid fugis hos dentes, ambitiose lepus?