Bis tibi triceni fuimus, Mancine, vocatiEt positum est nobis nil here praeter aprum,Non quae de tardis servantur vitibus uvaeDulcibus aut certant quae melimela favis,Non pira quae longa pendent religata genestaAut imitata brevis Punica grana rosas,Rustica lactantes nec misit Sassina metasNec de Picenis venit oliva cadis:Nudus aper, sed et hic minimus qualisque necariA non armato pumilione potest.Et nihil inde datum est; tantum spectavimus omnes:Ponere aprum nobis sic et harena solet.Ponatur tibi nullus aper post talia facta,Sed tu ponaris cui Charidemus apro.Lascivos leporum cursus lususque leonumQuod maior nobis charta minorque geritEt bis idem facimus, nimium si, Stella, videturHoc tibi, bis leporem tu quoque pone mihi.Edita ne brevibus pereat mihi cura libellis,Dicatur potius .Cum dicis 'Propero, fac si facis,' Hedyle, languetProtinus et cessat debilitata Venus.Expectare iube: velocius ibo retentus.Hedyle, si properas, dic mihi, ne properem.Nuper erat medicus, nunc est vispillo Diaulus:Quod vispillo facit, fecerat et medicus.Rictibus his tauros non eripuere magistri,Per quos praeda fugax itque reditque lepus;Quodque magis mirum, velocior exit ab hosteNec nihil a tanta nobilitate refert.Tutior in sola non est cum currit harena,Nec caveae tanta conditur ille fide.Si vitare canum morsus, lepus inprobe, quaeris,Ad quae confugias ora leonis habes.Vir Celtiberis non tacende gentibusNostraeque laus Hispaniae,Videbis altam, Liciniane, Bilbilin,Equis et armis nobilem,Senemque Caium nivibus, et fractis sacrumVadaveronem montibus,