Ventris onus misero, nec te pudet, excipis auro,Basse, bibis vitro: carius ergo cacas.Quem recitas meus est, o Fidentine, libellus:Sed male cum recitas, incipit esse tuus.Si quis erit raros inter numerandus amicos,Quales prisca fides famaque novit anus,Si quis Cecropiae madidus Latiaeque MinervaeArtibus et vera simplicitate bonus,Si quis erit recti custos, mirator honestiEt nihil arcano qui roget ore deos,Si quis erit magnae subnixus robore mentis:Dispeream, si non hic Decianus erit.Qui ducis vultus et non legis ista libenter,Omnibus invideas, livide, nemo tibi.Urbanus tibi, Caecili, videris.Non es, crede mihi. Quid ergo? verna,Hoc quod transtiberinus ambulator,Qui pallentia sulphurata fractisPermutat vitreis, quod otiosaeVendit qui madidum cicer coronae,Quod custos dominusque viperarum,Quod viles pueri salariorum,Quod fumantia qui tomacla raucusCircumfert tepidis cocus popinis,Quod non optimus urbicus poeta,Quod de Gadibus improbus magister,Quod bucca est vetuli dicax cinaedi.Quare desine iam tibi videri,Quod soli tibi, Caecili, videris,Qui Gabbam salibus tuis et ipsumPosses vincere Tettium Caballum.Non cuicumque datum est habere nasum:Ludit qui stolida procacitate,Non est Tettius ille, sed caballus.Coniugis audisset fatum cum Porcia BrutiEt subtracta sibi quaereret arma dolor,'Nondum scitis' ait 'mortem non posse negari?Credideram, fatis hoc docuisse patrem.'Dixit et ardentis avido bibit ore favillas.I nunc et ferrum, turba molesta, nega.