Qui loquitur Curios adsertoresque Camillos?Nolito fronti credere: nupsit heri.Ede tuos tandem populo, Faustine, libellosEt cultum docto pectore profer opus,Quod nec Cecropiae damnent Pandionis arcesNec sileant nostri praetereantque senes.Ante fores stantem dubitas admittere FamamTeque piget curae praemia ferre tuae?Post te victurae per te quoque vivere chartaeIncipiant: cineri gloria sera venit.Sextiliane, bibis quantum subsellia quinqueSolus: aqua totiens ebrius esse potes;Nec consessorum vicina nomismata tantum,Aera sed a cuneis ulteriora petis.Non haec Paelignis agitur vindemia prelisUva nec in Tuscis nascitur ista iugis,Testa sed antiqui felix siccatur Opimi,Egerit et nigros Massica cella cados.A copone tibi faex Laletana petatur,Si plus quam decies, Sextiliane, bibis.Hesterna tibi nocte dixeramus,Quincunces puto post decem peractos,Cenares hodie, Procille, mecum.Tu factam tibi rem statim putastiEt non sobria verba subnotastiExemplo nimium periculoso:, Procille.Hesterno fetere mero qui credit Acerram,Fallitur: in lucem semper Acerra bibit.Fama refert nostros te, Fidentine, libellosNon aliter populo quam recitare tuos.Si mea vis dici, gratis tibi carmina mittam:Si dici tua vis, hoc eme, ne mea sint.Chirurgus fuerat, nunc est vispillo Diaulus.Coepit quo poterat clinicus esse modo.Hos tibi, Phoebe, vovet totos a vertice crinesEncolpos, domini centurionis amor,Grata Pudens meriti tulerit cum praemia pili.Quam primum longas, Phoebe, recide comas,Dum nulla teneri sordent lanugine voltus