Aut vive aut decies, Scaevola, redde deis.Picto quod iuga delicata colloPardus sustinet inprobaeque tigresIndulgent patientiam flagello,Mordent aurea quod lupata cervi,Quod frenis Libyci domantur ursiEt, quantum Calydon tulisse fertur,Paret purpureis aper capistris,Turpes esseda quod trahunt visontesEt molles dare iussa quod choreasNigro belua non negat magistro:Quis spectacula non putet deorum?Haec transit tamen, ut minora, quisquisVenatus humiles videt leonum,Quos velox leporum timor fatigat.Dimittunt, repetunt, amantque captos,Et securior est in ore praeda,Laxos cui dare perviosque rictusGaudent et timidos tenere dentes,Mollem frangere dum pudet rapinam,Stratis cum modo venerint iuvencis.Haec clementia non paratur arte,Sed norunt cui+ serviant leones.In Nomentanis, Ovidi, quod nascitur arvis,Accepit quotiens tempora longa, merumExuit annosa mores nomenque senecta:Et quidquid voluit, testa vocatur anus.Interponis aquam subinde, Rufe,Et si cogeris a sodale, raramDiluti bibis unciam Falerni.Numquid pollicita est tibi beatamNoctem Naevia sobriasque mavisCertae nequitias fututionis?Suspiras, retices, gemis: negavit.Crebros ergo licet bibas trientesEt durum iugules mero dolorem.Quid parcis tibi, Rufe? dormiendum est.Saepe mihi dicis, Luci carissime Iuli,'Scribe aliquid magnum: desidiosus homo es.'Otia da nobis, sed qualia fecerat olim