Caedicio et Fusco iam micturiente paratidigredimur, lentaque fori pugnamus harena,ast illis quos arma tegunt et balteus ambit,quod placitum est ipsis praestatur tempus agendinec res atteritur longo sufflamine litis.Solis praeterea testandi militibus iusvivo patre datur, nam quae sunt parta laboremilitiae, placuit non esse in corpore census,omne tenet cuius regimen pater, ergo Coranumsignorum comitem castrorumque aera merentemquamvis iam tremulus captat pater; hunc favor aequusprovehit et pulchro reddit sua dona labori,ipsius certe ducis hoc referre videturut qui fortis erit, sit felicissimus idem,ut laeti phaleris omnes et torquibus, omnes