exercere acies, quod nulla cadavera calcent.et sane quo tot rixantis milia turbae,si vivunt omnes? ergo acrior impetus, et iamsaxa inclinatis per humum quaesita lacertisincipiunt torquere, domestica seditionitela: nec hunc lapidem, qualis et Turnus et Aiax,vel quo Tydides percussit pondere coxamAeneae, sed quem valeant emittere dextraeillis dissimiles et nostro tempore natae.nam genus hoc vivo iam decrescebat Homero;terra malos homines nunc educat atque pusillos;ergo deus quicumque aspexit, ridet et odit.A deverticulo repetatur fabula, postquamsubsidiis aucti, pars altera promere ferrumaudet et infestis pugnam instaurare sagittis,terga fugae celeri praestant instantibus Ombisqui vicina colunt umbrosae Tentyra palmae,labitur hic quidam nimia formidine cursumpraecipitans capiturque. ast illum in plurima sectumfrusta et particulas, ut multis mortuus unussufficeret, totum corrosis ossibus editvictrix turba, nec ardenti decoxit aenoaut veribus: longum usque adeo tardumque putavitexpectare focos, contenta cadavere crudo.Hic gaudere libet quod non violaverit ignem,quem summa caeli raptum de parte Prometheusdonavit terris; elemento gratulor, et teexultare reor. sed qui mordere cadaversustinuit, nil umquam hac carne libentius edit.nam scelere in tanto ne quaeras et dubites anprima voluptatem gula senserit; ultimus autemqui stetit, absumpto iam toto corpore ductisper terram digitis aliquid de sanguine gustat.Vascones, haec fama est, alimentis talibus olimproduxere animas, sed res diversa, sed illicfortunae invidia est bellorumque ultima, casusextremi, longae dira obsidionis egestas:huius enim, quod nunc agitur, miserabile debetexemplum esse cibi, sicut modo dicta mihi gens:post omnis herbas, post cuncta animalia, quidquid