Cyaneis plenos et tempestatibus utrescrediderim aut tenui percussum verbere Circeset cum remigibus grunnisse Elpenora porcis.tam vacui capitis populum Phaeaca putavit?’sic aliquis merito nondum ebrius et minimum quide Corcyraea temetum duxerat urna.solus enim haec Ithacus nullo sub teste canebat;Nos miranda quidem, set nuper consule Iuncogesta super calidae referemus moenia Copti,nos volgi scelus et cunctis graviora cothurnis;nam scelus, a Pyrra quamquam omnia syrmata volvas,nullus aput tragicos populus facit, accipe, nostrodira quod exemplum feritas produxerit aevo.Inter finitimos vetus atque antiqua simultas,inmortale odium et numquam sanabile vulnus,ardet adhuc Ombos et Tentyra. summus utrimqueinde furor volgo, quod numina vicinorumodit uterque locus, cum solos credat habendosesse deos quos ipse colit, sed tempore festoalterius populi rapienda occasio cunctisvisa inimicorum primoribus ac ducibus, nelaetum hilaremque diem, ne magnae gaudia cenaesentirent positis ad templa et compita mensispervigilique toro, quem nocte ac luce iacentemseptimus interdum sol invenit, horrida saneAegyptos, sed luxuria, quantum ipse notavi,barbara famoso non cedit turba Canopo.adde quod et facilis victoria de madidis etblaesis atque mero titubantibus. inde virorumsaltatus nigro tibicine, qualiacumqueunguenta et flores multaeque in fronte coronae:hinc ieiunum odium, sed iurgia prima sonareincipiunt, animis ardentibus haec tuba rixae;dein clamore pari concurritur, et vice telisaevit nuda manus, paucae sine vulnere malae;vix cuiquam aut nulli toto certamine nasusinteger, aspiceres iam cuncta per agmina vultusdimidios, alias facies et hiantia ruptisossa genis, plenos oculorum sanguine pugnos.ludere se credunt ipsi tamen et puerilis