et minor igne rogi. quis enim bonus et face dignusarcana, qualem Cereris vult esse sacerdos,ulla aliena sibi credit mala? separat hoc nosa grege mutorum, atque ideo venerabile solisortiti ingenium divinorumque capacesatque exercendis pariendisque artibus aptisensum a caelesti demissum traximus arce,cuius egent prona et terram spectantia. mundiprincipio indulsit communis conditor illistantum animas, nobis animum quoque, mutuus ut nosadfectus petere auxilium et praestare iuberet,dispersos trahere in populum, migrare vetustode nemore et proavis habitatas linquere silvas,aedificare domos, laribus coniungere nostristectum aliud, tutos vicino limine somnosut collata daret fiducia, protegere armislapsum aut ingenti nutantem vulnere civem,communi dare signa tuba, defendier isdemturribus atque una portarum clave teneri.Sed iam serpentum maior concordia, parcitcognatis maculis similis fera; quando leonifortior eripuit vitam leo? quo nemore umquamexpiravit aper maioris dentibus apri?Indica tigris agit rabida cum tigride pacemperpetuam, saevis inter se convenit ursis.ast homini ferrum letale incude nefandaproduxisse parum est, cum rastra et sarcula tantumadsueti coquere et marris ac vomere lassinescierint primi gladios extendere fabri,aspicimus populos quorum non sufficit iraeoccidisse aliquem, sed pectora bracchia voltumcrediderint genus esse cibi. quid diceret ergovel quo non fugeret, si nunc haec monstra videretPythagoras, cunctis animalibus abstinuit quitamquam homine et ventri indulsit non omne legumen?Quis numerare queat felicis praemia, Galli,militiae? nam si subeuntur prospera castra,me pavidum excipiat tironem porta secundosidere, plus etenim fati valet hora benigniquam si nos Veneris commendet epistula Marti