cogebat vacui ventris furor, hostibus ipsispallorem ac maciem et tenuis miserantibus artus,membra aliena fame lacerabant, esse paratiet sua. quisnam hominum veniam dare quisve deorumventribus abnueret dira atque inmania passis,et quibus illorum poterant ignoscere manes,quorum corporibus vescebantur? melius nosZenonis praecepta monent, nec enim omnia, quaedampro vita facienda putant; sed Cantaber undeStoicus, antiqui praesertim aetate Metelli?nunc totus Graias nostrasque habet orbis Athenas,Gallia causidicos docuit facunda Britannos,de conducendo loquitur iam rhetore Thyle.nobilis ille tamen populus quem diximus, et parvirtute atque fide sed maior clade Zacynthostale quid excusat: Maeotide saevior araAegyptos; quippe illa nefandi Taurica sacriinventrix homines (ut iam quae carmina traduntdigna fide credas) tantum immolat, ulterius nilaut gravius cultro timet hostia, quis modo casusinpulit hos? quae tanta fames infestaque valloarma coegerunt tam detestabile monstrumaudere? anne aliam terra Memphitide siccainvidiam facerent nolenti surgere Nilo?qua nec terribiles Cimbri nec Brittones umquamSauromataeque truces aut inmanes Agathyrsi,hac saevit rabie imbelle et inutile vulgus,parvula fictilibus solitum dare vela phaseliset brevibus pictae remis incumbere testae.nec poenam sceleri invenies nec digna parabissupplicia his populis, in quorum mente pares suntet similes ira atque fames, mollissima cordahumano generi dare se natura fatetur,quae lacrimas dedit; haec nostri pars optima sensus.plorare ergo iubet causam dicentis amicisqualoremque rei, pupillum ad iura vocantemcircumscriptorem, cuius manantia fletuora puellares faciunt incerta capilli.naturae imperio gemimus, cum funus adultaevirginis occurrit vel terra clauditur infans