si facis ut patriae sit idoneus, utilis agris,utilis et bellorum et pacis rebus agendis,plurimum enim intererit quibus artibus et quibus hunc tumoribus instituas. serpente ciconia pullosnutrit et inventa per devia rura lacerta:illi eadem sumptis quaerunt animalia pinnis.vultur iumento et canibus crucibusque relictisad fetus properat partemque cadaveris adfert:hic est ergo cibus magni quoque vulturis et sepascentis, propria cum iam facit arbore nidos.sed leporem aut capream famulae Iovis et generosaein saltu venantur aves, hinc praeda cubiliponitur: inde autem cum se matura levavitprogenies, stimulante fame festinat ad illamquam primum praedam rupto gustaverat ovo.Aedificator erat Cretonius et modo curvolitore Caietae, summa nunc Tiburis arce,nunc Praenestinis in montibus alta parabatculmina villarum graecis longeque petitismarmoribus vincens Fortunae atque Herculis aedem,ut spado vincebat Capitolia nostra Posides.dum sic ergo habitat Cretonius, inminuit rem,fregit opes, nec parva tamen mensura relictaepartis erat: totam hanc turbavit filius amens,dum meliore novas attollit marmore villas.Quidam sortiti metuentem sabbata patremnil praeter nubes et caeli numen adorant,nec distare putant humana carne suillam,qua pater abstinuit, mox et praeputia ponunt;Romanas autem soliti contemnere legesIudaicum ediscunt et servant ac metuunt ius,tradidit arcano quodcumque volumine Moyses,non monstrare vias eadem nisi sacra colenti,quaesitum ad fontem solos deducere verpos.sed pater in causa, cui septima quaeque fuit luxignava et partem vitae non attigit ullam.Sponte tamen iuvenes imitantur cetera, solaminviti quoque avaritiam exercere iubentur.fallit enim vitium specie virtutis et umbra,cum sit triste habitu vultuque et veste severum,