sensit Alexander, testa cum vidit in illamagnum habitatorem, quanto felicior hic quinil cuperet quam qui totum sibi posceret orbempassurus gestis aequanda pericula rebus, nullumnumen habes, si sit prudentia: nos te,nos facimus, Fortuna, deam. Mensura tamen quaesufficiat census, siquis me consulat, edam:in quantum sitis atque fames et frigora poscunt,quantum, Epicure, tibi parvis suffecit in hortis,quantum Socratici ceperunt ante penates;numquam aliud natura, aliud sapientia dicit,acribus exemplis videor te eludere? misceergo aliquid nostris de moribus, effice summambis septem ordinibus quam lex dignatur Othonis,haec quoque si rugam trahit extenditque labellum,sume duos equites, fac tertia quadringentasi nondum inplevi gremium, si panditur ultra,nec Croesi fortuna umquam nec Persica regnasufficient animo nec divitiae Narcissi,indulsit Caesar cui Claudius omnia, cuiusparuit imperiis uxorem occidere iussus.Quis nescit, Volusi Bithynice, qualia demensAegyptos portenta colat? crocodilon adoratpars haec, illa pavet saturam serpentibus ibin;effigies sacri nitet aurea cercopitheci,dimidio magicae resonant ubi Memnone chordaeatque vetus Thebe centum iacet obruta portis,illic aeluros, hic piscem fluminis, illicoppida tota canem venerantur, nemo Dianam,porrum et caepe nefas violare et frangere morsu;o sanctas gentes quibus haec nascuntur in hortisnumina! lanatis animalibus abstinet omnismensa, nefas illic fetum iugulare capellae:carnibus humanis vesci licet, attonito cumtale super cenam facinus narraret VlixesAlcinoo, bilem aut risum fortasse quibusdammoverat ut mendax aretalogus. ‘in mare nemohunc abicit saeva dignum veraque Charybdi,fingentem inmanes Laestrygonas atque Cyclopas?nam citius Scyllam vel concurrentia saxa