sic natura iubet: velocius et citius noscorrumpunt vitiorum exempla domestica, magniscum subeant animos auctoribus, unus et alterforsitan haec spernant iuvenes, quibus arte benignaet meliore luto finxit praecordia Titan,sed reliquos fugienda patrum vestigia ducuntet monstrata diu veteris trahit orbita culpae.Abstineas igitur damnandis. huius enim veluna potens ratio est, ne crimina nostra sequanturex nobis geniti, quoniam dociles imitandisturpibus ac pravis omnes sumus, et Catilinamquocumque in populo videas, quocumque sub axe,sed nec Brutus erit Bruti nec avunculus usquam,nil dictu foedum visuque haec limina tangat,intra quae pater est; procul, a procul inde puellaelenonum et cantus pernoctantis parasiti.maxima debetur puero reverentia, siquidturpe paras; nec tu pueri contempseris annos,sed peccaturo obstet tibi filius infans.nam siquid dignum censoris fecerit iraquandoque et similem tibi se non corpore tantumnec vultu dederit, morum quoque filius, et quiomnia deterius tua per vestigia peccet,corripies nimirum et castigabis acerboclamore ac post haec tabulas mutare parabis.unde tibi frontem libertatemque parentis,cum facias peiora senex vacuumque cerebroiam pridem caput hoc ventosa cucurbita quaerat?Hospite venturo cessabit nemo tuorum.‘verre pavimentum, nitidas ostende columnas,arida cum tota descendat aranea tela;hic leve argentum, vasa aspera tergeat alter’:vox domini furit instantis virgamque tenentis.ergo miser trepidas, ne stercore foeda caninoatria displiceant oculis venientis amici,ne perfusa luto sit porticus; et tamen unosemodio scobis haec emendat servulus unus:illud non agitas, ut sanctam filius omniaspiciat sine labe domum vitioque carentem?gratum est quod patriae civem populoque dedisti,