curriculo, quem si revoces, subsistere nescitet te contempto rapitur metisque relictis.nemo satis credit tantum delinquere quantumpermittas: adeo indulgent sibi latius ipsi.Cum dicis iuveni stultum qui donet amico,qui paupertatem levet attollatque propinqui,et spoliare doces et circumscribere et omnicrimine divitias adquirere; quarum amor in tequantus erat patriae Deciorum in pectore, quantumdilexit Thebas, si Graecia vera, Menoeceus,in quorum sulcis legiones dentibus anguiscum clipeis nascuntur et horrida bella capessuntcontinuo, tamquam et tubicen surrexerit una.ergo ignem, cuius scintillas ipse dedisti,flagrantem late et rapientem cuncta videbis.nec tibi parcetur misero, trepidumque magistrumin cavea magno fremitu leo tollet alumnus,nota mathematicis genesis tua, sed grave tardasexpectare colus; morieris stamine nondumabrupto, iam nunc obstas et vota moraris,iam torquet iuvenem longa et cervina senectus,ocius Archigenen quaere atque eme quod Mithridatescomposuit; si vis aliam decerpere ficumatque alias tractare rosas, medicamen habendum est,sorbere ante cibum quod debeat et pater et rex.’Monstro voluptatem egregiam, cui nulla theatra,nulla aequare queas praetoris pulpita lauti,si spectes quanto capitis discrimine constentincrementa domus, aerata multus in arcafiscus et ad vigilem ponendi Castora nummi,ex quo Mars Vltor galeam quoque perdidit et resnon potuit servare suas. ergo omnia Floraeet Cereris licet et Cybeles aulaea relinquas:tanto maiores humana negotia ludi.an magis oblectant animum iactata petaurocorpora quique solet rectum descendere funem,quam tu, Corycia semper qui puppe moraris,atque habitas, Coro semper tollendus et Austro,perditus ac vilis sacci mercator olentis,qui gaudes pingue antiquae de litore Cretae