nec dubie tamquam frugi laudetur avarus,tamquam parcus homo et rerum tutela suarumcerta magis quam si fortunas servet easdemHesperidum serpens aut Ponticus. adde quod hunc dequo loquor egregium populus putat adquirendiartificem; quippe his crescunt patrimonia fabris,sed crescunt quocumque modo, maioraque fiuntincude adsidua semperque ardente camino.Et pater ergo animi felices credit avaros;qui miratur opes, qui nulla exempla beati;pauperis esse putat, iuvenes hortatur ut illaire via pergant et eidem incumbere sectae,sunt quaedam vitiorum elementa, his protinus illosinbuit et cogit minimas ediscere sordes;mox adquirendi docet insatiabile votum.servorum ventres modio castigat iniquoipse quoque esuriens, neque enim omnia sustinet umquammucida caerulei panis consumere frusta,hesternum solitus medio servare minutalSeptembri nec non differre in tempora cenaealterius conchem aestivam cum parte lacertisignatam vel dimidio putrique siluro,filaque sectivi numerata includere porri.invitatus ad haec aliquis de ponte negabit.sed quo divitias haec per tormenta coactas,cum furor haut dubius, cum sit manifesta phrenesis,ut locuples moriaris, egentis vivere fato?interea pleno cum turget sacculus ore,crescit amor nummi quantum ipsa pecunia crevit,et minus hanc optat qui non habet, ergo paraturaltera villa tibi, cum rus non sufficit unum,et proferre libet fines maiorque videturet melior vicina seges, mercaris et hanc etarbusta et densa montem qui canet olivaquorum si pretio dominus non vincitur ullo,nocte boves macri lassoque famelica colloiumenta ad virides huius mittentur aristas,nec prius inde domum quam tota novalia saevosin ventres abeant, ut credas falcibus actum.dicere vix possis quam multi talia plorent