perque tuum, pater Aegaei Neptune, tridentem;addit et Herculeos arcus hastamque Minervae,quidquid habent telorum armamentaria caeli.si vero et pater est, comedam, inquit flebile, ‘natisinciput elixi Pharioque madentis aceto.’Sunt in fortunae qui casibus omnia ponantet nullo credant mundum rectore moverinatura volvente vices et lucis et anni,atque ideo intrepidi quaecumque altaria tangunt,est alius metuens ne crimen poena sequatur;hic putat esse deos et peierat, atque ita secum:‘decernat quodcumque volet de corpore nostroIsis et irato feriat mea lumina sistro,dummodo vel caecus teneam quos abnego nummos,et phthisis et vomicae putres et dimidium crussunt tanti, pauper locupletem optare podagramnec dubitet Ladas, si non eget Anticyra necArchigene; quid enim velocis gloria plantaepraestat et esuriens Pisaeae ramus olivae?ut sit magna, tamen certe lenta ira deorum est;si curant igitur cunctos punire nocentes,quando ad me venient? sed et exorabile numenfortasse experiar, solet his ignoscere, multicommittunt eadem diverso crimina fato:ille crucem sceleris pretium tulit, hic diadema.’Sic animum dirae trepidum formidine culpaeconfirmat, tunc te sacra ad delubra vocantempraecedit, trahere immo ultro ac vexare paratus,nam cum magna malae superest audacia causae,creditur a multis fiducia, mimum agit ille,urbani qualem fugitivus scurra Catulli:tu miser exclamas, ut Stentora vincere possis,vel potius quantum Gradivus Homericus: ‘audis,Iuppiter, haec, nec labra moves, cum mittere vocemdebueris vel marmoreus vel aeneus? aut curin carbone tuo charta pia tura solutaponimus et sectum vituli iecur albaque porciomenta? ut video, nullum discrimen habendum esteffigies inter vestras statuamque Vagelli.’Accipe quae contra valeat solacia ferre