peccandi finem posuit sibi? quando recepiteiectum semel attrita de fronte ruborem?quisnam hominum est quem tu contentum videris unoflagitio? dabit in laqueum vestigia nosterperfidus et nigri patietur carceris uncumaut maris Aegaei rupem scopulosque frequentesexulibus magnis, poena gaudebis amaranominis invisi, tandemque fatebere laetusnec surdum nec Teresian quemquam esse deorum.Plurima sunt, Fuscine, et fama digna sinistraet quod maiorum vitia sequiturque minoreset nitidis maculam haesuram figentia rebus,quae monstrant ipsi pueris traduntque parentes,si damnosa senem iuvat alea, ludit et heresbullatus parvoque eadem movet arma fritillo.nec melius de se cuiquam sperare propinquoconcedet iuvenis, qui radere tubera terrae,boletum condire et eodem iure natantismergere ficedulas didicit nebulone parenteet cana monstrante gula; cum septimus annustransierit puerum, nondum omni dente renato,barbatos licet admoveas mille inde magistros,hinc totidem, cupiet lauto cenare paratusemper et a magna non degenerare culina.Mitem animum et mores modicis erroribus aequospraecipit, atque animas servorum et corpora nostramateria constare putat paribusque elementis,an saevire docet Rutilus, qui gaudet acerboplagarum strepitu et nullam Sirena flagellisconparat, Antiphates trepidi laris ac Polyphemus,tunc felix, quotiens aliquis tortore vocatouritur ardenti duo propter lintea ferro?quid suadet iuveni laetus stridore catenae,quem mire adficiunt inscripta, ergastula, carcer?rusticus expectas ut non sit adultera Largaefilia, quae numquam maternos dicere moechostam cito nec tanto poterit contexere cursu,ut non terdecies respiret? conscia matrivirgo fuit, ceras nunc hac dictante pusillasimplet et ad moechum dat eisdem ferre cinaedis.