depositum retinere et fraudem iure tueriiurando; quaerebat enim quae numinis essetmens et an hoc illi facinus suaderet Apollo.reddidit ergo metu, non motibus; et tamen omnemvocem adyti dignam templo veramque probavitextinctus tota pariter cum prole domoque,et quamvis longa deductis gente propinquis.has patitur poenas peccandi sola voluntas.nam scelus intra se tacitum qui cogitat ullum,facti crimen habet. Cedo si conata peregit:perpetua anxietas nec mensae tempore cessat,faucibus ut morbo siccis interque molaresdifficili crescente cibo, sed vina misellusexpuit, Albani veteris pretiosa senectusdisplicet; ostendas melius, densissima rugacogitur in frontem velut acri ducta Falerno.nocte brevem si forte indulsit cura soporem,et toto versata toro iam membra quiescunt,continuo templum et violati numinis araset, quod praecipuis mentem sudoribus urguet,te videt in somnis; tua sacra et maior imagohumana turbat pavidum cogitque fateri.hi sunt qui trepidant et ad omnia fulgura pallent,cum tonat, exanimes primo quoque murmure caeli,non quasi fortuitus nec ventorum rabie sediratus cadat in terras et iudicet ignis.illa nihil nocuit, cura graviore timeturproxima tempestas velut hoc dilata sereno.praeterea lateris vigili cum febre doloremsi coepere pati, missum ad sua corpora morbuminfesto credunt a numine, saxa deorumhaec et tela putant, pecudem spondere sacellobalantem et Laribus cristam promittere gallinon audent; quid enim sperare nocentibus aegrisconcessum? vel quae non dignior hostia vita?mobilis et varia est ferme natura malorum:cum scelus admittunt, superest constantia; quod fasatque nefas, tandem incipiunt sentire peractiscriminibus, tamen ad mores natura recurritdamnatos fixa et mutari nescia, nam quis