exemplo quodcumque malo committitur, ipsidisplicet auctori: prima est haec ultio, quod seiudice nemo nocens absolvitur, improba quamvisgratia fallaci praetoris vicerit urna.quid sentire putas omnes, Calvine, recentide scelere et fidei violatae crimine? sed nectam tenuis census tibi contigit, ut mediocrisiacturae te mergat onus, nec rara videmusquae pateris; casus multis hic cognitus ac iamtritus et e medio fortunae ductus acervo.ponamus nimios gemitus, flagrantior aequonon debet dolor esse viri nec vulnere maior,tu quamvis levium minimam exiguamque malorumparticulam vix ferre potes spumantibus ardensvisceribus, sacrum tibi quod non reddat amicusdepositum; stupet haec qui iam post terga reliquitsexaginta annos Fonteio consule natus?an nihil in melius tot rerum proficis usu?Magna quidem, sacris quae dat praecepta libellis,victrix fortunae sapientia; ducimus autemhos quoque felices, qui ferre incommoda vitaenec iactare iugum vita didicere magistra,quae tam festa dies, ut cesset prodere furem,perfidiam, fraudes atque omni ex crimine lucrumquaesitum et partos gladio vel pyxide nummos?rari quippe boni: numera, vix sunt totidem quotThebarum portae vel divitis ostia Nili.nona aetas agitur peioraque saecula ferritemporibus, quorum sceleri non invenit ipsanomen et a nullo posuit natura metallo.nos hominum divumque fidem clamore demusquanto Faesidium laudat vocalis agentemsportula. dic, senior bulla dignissime, nescisquas habeat veneres aliena pecunia? nescisquem tua simplicitas risum vulgo moveat, cumexigis a quoquam ne peieret et putet ullisesse aliquod numen templis araeque rubenti?quondam hoc indigenae vivebant more, priusquamsumeret agrestem posito diademate falcemSaturnus fugiens, tunc cum virguncula Iuno