ventus adest, inopi miserabilis arte cucurritvestibus extentis et quod superaverat unumvelo prora suo. iam deficientibus Austrisspes vitae cum sole redit, tunc gratus Iuloatque novercali sedes praelata Lavinoconspicitur sublimis apex, cui candida nomenscrofa dedit, laetis Phrygibus mirabile sumen,et numquam visis triginta clara mamillis.Tandem intrat positas inclusa per aequora molesTyrrhenamque pharon porrectaque brachia rursumquae pelago occurrunt medio longeque relinquuntItaliam; non sic igitur mirabere portusquos natura dedit, sed trunca puppe magisterinteriora petit, Baianae pervia cumbae,tuti stagna sinus, gaudent ibi vertice rasogarrula securi narrare pericula nautae.Ite igitur, pueri, linguis animisque faventessertaque delubris et farra inponite cultrisac mollis ornate focos glaebamque virentem.iam sequar et sacro, quod praestat, rite peractoinde domum repetam, graciles ubi parva coronasaccipiunt fragili simulacra nitentia cera.hic nostrum placabo Iovem Laribusque paternistura dabo atque omnis violae iactabo colores.cuncta nitent, longos erexit ianua ramoset matutinis operatur festa lucernis.Nec suspecta tibi sint haec, Corvine: Catullus,pro cuius reditu tot pono altaria, parvostres habet heredes, libet expectare quis aegramet claudentem oculos gallinam inpendat amicotam sterili; verum haec nimia est inpensa: coturnixnulla umquam pro patre cadet, sentire caloremsi coepit locuples Gallitta et Pacius orbi,legitime fixis vestitur tota libellisporticus, existunt qui promittant hecatomben,quatenus hic non sunt nec venales elephanti,nec Latio aut usquam sub nostro sidere talisbelua concipitur, sed furva gente petitaarboribus Rutulis et Turni pascitur agro,Caesaris armentum nulli servire paratum