et quam votiva testantur fana tabellaplurima; pictores quis nescit ab Iside pasci?Accidit et nostro similis fortuna Catullo.cum plenus fluctu medius foret alveus et iam,alternum puppis latus evertentibus undis,arbori incertae, nullam prudentia canirectoris cum ferret opem, decidere iactucoepit cum ventis, imitatus castora, qui seeunuchum ipse facit cupiens evadere damnotesticuli; adeo medicatum intellegit inguen.fundite quae mea sunt, dicebat cuncta Catullus,praecipitare volens etiam pulcherrima, vestempurpuream teneris quoque Maecenatibus aptam,atque alias quarum generosi graminis ipsuminfecit natura pecus, sed et egregius fonsviribus occultis et Baeticus adiuvat aer.ille nec argentum dubitabat mittere, lancesParthenio factas, urnae cratera capacemet dignum sitiente Pholo vel coniuge Fusci;adde et bascaudas et mille escaria, multumcaelati, biberat quo callidus emptor Olynthi.sed quis nunc alius qua mundi parte, quis audetargento praeferre caput rebusque salutem?non propter vitam faciunt patrimonia quidam,sed vitio caeci propter patrimonia vivunt.Iactatur rerum utilium pars maxima, sed necdamna levant, tunc adversis urguentibus illucreccidit ut malum ferro summitteret; ac seexplicat angustum: discriminis ultima, quandopraesidia adferimus navem factura minorem,i nunc et ventis animam committe dolatoconfisus ligno, digitis a morte remotusquattuor aut septem, si sit latissima, taedae;mox cum reticulis et pane et ventre lagonae,aspice sumendas in tempestate secures.Sed postquam iacuit planum mare, tempora postquamprospera vectoris fatumque valentius Euroet pelago, postquam Parcae meliora benignapensa manu ducunt hilares et staminis albilanificae, modica nec multum fortior aura