privato, siquidem Tyrio parere solebantHannibali et nostris ducibus regique Molossohorum maiores ac dorso ferre cohortis,partem aliquam belli, et euntem in proelia turrem.nulla igitur mora per Novium, mora nulla per HistrumPacuvium, quin illud ebur ducatur ad araset cadat ante Lares Gallittae victima solatantis digna deis et captatoribus horum.alter enim, si concedas, mactare vovebitde grege servorum magna et pulcherrima quaequecorpora, vel pueris et frontibus ancillaruminponet vittas, et siqua est nubilis illiIphigenia domi, dabit hanc altaribus, etsinon sperat tragicae furtiva piacula cervae.Laudo meum civem, nec comparo testamentomille rates; nam si Libitinam evaserit aeger,delebit tabulas inclusus carcere nassaepost meritum sane mirandum atque omnia soliforsan Pacuvio breviter dabit, ille superbusincedet victis rivalibus. ergo vides quamgrande operae pretium faciat iugulata Mycenis.vivat Pacuvius quaeso vel Nestora totum,possideat quantum rapuit Nero, montibus aurumexaequet, nec amet quemquam nec ametur ab ullo.