nec metuenda tibi, siccatum frigore postquamautumnum et crudi posuere pericula suci.Haec olim nostri iam luxuriosa senatuscena fuit; Curius parvo quae legerat hortoipse focis brevibus ponebat holuscula, quae nuncsqualidus in magna fastidit compede fossor,qui meminit calidae sapiat quid vulva popinae.sicci terga suis rara pendentia cratemoris erat quondam festis servare diebuset natalicium cognatis ponere lardumaccedente nova, si quam dabat hostia, carne.cognatorum aliquis titulo ter consulis atquecastrorum imperiis et dictatoris honorefunctus ad has epulas solito maturius ibat,erectum domito referens a monte ligonem.cum tremerent autem Fabios durumque Catonemet Scauros et Fabricium, rigidique severoscensoris mores etiam collega timeret,nemo inter curas et seria duxit habendum,qualis in Oceani fluctu testudo nataret,clarum Troiugenis factura et nobile fulcrum;sed nudo latere et parvis frons aerea lectisvile coronati caput ostendebat aselli,ad quod lascivi ludebant ruris alumni:tales ergo cibi, qualis domus atque supellex.Tunc rudis et Graias mirari nescius artesurbibus eversis praedarum in parte repertamagnorum artificum frangebat pocula miles,ut phaleris gauderet equus caelataque cassisRomuleae simulacra ferae mansuescere iussaeimperii fato, geminos sub rupe Quirinos,ac nudam effigiem clipeo venientis et hastapendentisque dei perituro ostenderet hosti,ponebant igitur Tusco farrata catino:argenti quod erat, solis fulgebat in armis,omnia tunc, quibus invideas si lividulus sis.templorum quoque maiestas praesentior, et voxnocte fere media mediamque audita per urbemlitore ab Oceani Gallis venientibus et disofficium vatis pergentibus, his monuit nos,