praeda caballorum praetor sedet, ac mihi paceinmensae nimiaeque licet si dicere plebis,totam hodie Romam circus capit, et fragor aurempercutit, eventum viridis quo colligo panni.nam si deficeret, maestam attonitamque videreshanc urbem veluti Cannarum in pulvere victisconsulibus, spectent iuvenes, quos clamor et audaxsponsio, quos cultae decet assedisse puellae:nostra bibat vernum contracta cuticula solemeffugiatque togam, iam nunc in balnea salvafronte licet vadas, quamquam solida hora supersitad sextam, facere hoc non possis quinque diebuscontinuis, quia sunt talis quoque taedia vitaemagna: voluptates commendat rarior usus.natali, Corvine, die mihi dulcior haec lux,,qua festus promissa deis animalia caespesexpectat, niveam reginae ducimus agnam,par vellus dabitur pugnanti Gorgone Maura;sed procul extensum petulans quatit hostia funemTarpeio servata Iovi frontemque coruscat,quippe ferox vitulus templis maturus et araespargendusque mero, quem iam pudet ubera matrisducere, qui vexat nascenti robora cornu,si res ampla domi similisque adfectibus esset,pinguior Hispulla traheretur taurus et ipsamole piger nec finitima nutritus in herba,laeta sed ostendens Clitumni pascua sanguisiret et a grandi cervix ferienda ministroob reditum trepidantis adhuc horrendaque passinuper et incolumem sese mirantis amici.Nam praeter pelagi casus et fulminis ictusevasit: densae caelum abscondere tenebraenube una subitusque antemnas inpulit ignis,cum se quisque illo percussum crederet et moxattonitus nullum conferri posse putaretnaufragium velis ardentibus, omnia fiunttalia, tam graviter, si quando poetica surgittempestas, genus ecce aliud discriminis audiet miserere iterum, quamquam sint cetera sortiseiusdem pars dira quidem, sed cognita multis