quales esse decet quos ardens purpura vestit,nec pupillares defert in balnea raucustesticulos, nec vellendas iam praebuit alas,crassa nec opposito pavidus tegit inguina guto.hic tibi vina dabit diffusa in montibus illisa quibus ipse venit, quorum sub vertice lusit;namque una atque eadem est vini patria atque ministri.Forsitan expectes ut Gaditana canoroincipiant prurire choro plausuque probataead terram tremulo descendant clune puellae;spectant hoc nuptae iuxta recubante marito,quod pudeat narrare aliquem praesentibus ipsis,inritamentum veneris languentis et acresdivitis urticae; maior tamen ista voluptasalterius sexus: magis ille extenditur, et moxauribus atque oculis concepta urina movetur.non capit has nugas humilis domus, audiat illetestarum crepitus cum verbis, nudum olido stansfornice mancipium quibus abstinet, ille fruaturvocibus obscaenis omnique libidinis arte,qui Lacedaemonium pytismate lubricat orbem;namque ibi fortunae veniam damus, alea turpis,turpe et adulterium mediocribus: haec eadem illiomnia cum faciunt, hilares nitidique vocantur,nostra dabunt alios hodie convivia ludos,conditor Iliados cantabitur atque Maronisaltisoni dubiam facientia carmina palmam,quid refert, tales versus qua voce legantur?Sed nunc dilatis averte negotia cutiset gratam requiem dona tibi, quando licebitper totum cessare diem. non faenoris ullamentio nec, prima si luce egressa revertinocte solet, tacito bilem tibi contrahat uxorumida suspectis referens multicia rugisvexatasque comas et vultum auremque calentem.protinus ante meum quidquid dolet exue limen,pone domum et servos et quidquid frangitur illisaut perit, ingratos ante omnia pone sodales.Interea Megalesiacae spectacula mappaeIdaeum sollemne colunt, similisque triumpho