hanc rebus Latiis curam praestare solebatfictilis et nullo violatus Iuppiter auro.Illa domi natas nostraque ex arbore mensastempora viderunt; hos lignum stabat ad usus,annosam si forte nucem deiecerat Eurus,at nunc divitibus cenandi nulla voluptas,nil rhombus, nil damma sapit, putere videnturunguenta atque rosae, latos nisi sustinet orbesgrande ebur et magno sublimis pardus hiatudentibus ex illis quos mittit porta Syeneset Mauri celeres et Mauro obscurior Indus,et quos deposuit Nabataeo belua saltuiam nimios capitique graves, hinc surgit orexis,hinc stomacho vires; nam pes argenteus illis,anulus in digito quod ferreus, ergo superbumconvivam caveo, qui me sibi comparat et resdespicit exiguas, adeo nulla uncia nobisest eboris, nec tessellae nec calculus ex hacmateria, quin ipsa manubria cultellorumossea. non tamen his ulla umquam obsonia fiuntrancidula aut ideo peior gallina secatur.sed nec structor erit cui cedere debeat omnispergula, discipulus Trypheri doctoris, aput quemsumine cum magno lepus atque aper et pygarguset Scythicae volucres et phoenicopterus ingenset Gaetulus oryx hebeti lautissima ferrocaeditur et tota sonat ulmea cena Subura.nec frustum capreae subducere nec latus Afraenovit avis noster, tirunculus ac rudis omnitempore et exiguae furtis inbutus ofellae.plebeios calices et paucis assibus emptosporriget incultus puer atque a frigore tutus.non Phryx aut Lycius, non a mangone petitusquisquam erit et magno: cum posces, posce latine.idem habitus cunctis, tonsi rectique capilliatque hodie tantum propter convivia pexi.pastoris duri hic est filius, ille bubulci;suspirat longo non visam tempore matrem,et casulam et notos tristis desiderat haedos,ingenui vultus puer ingenuique pudoris,