panem et circenses. Perituros audio multos.nil dubium, magna est fornacula. ‘pallidulus miBruttidius meus ad Martis fuit obvius aram;quam timeo, victus ne poenas exigat Aiax,ut male defensus.’ ‘curramus praecipites etdum iacet in ripa, calcemus Caesaris hostem.’‘sed videant servi, ne quis neget et pavidum in iuscervice obstricta dominum trahat.’ Hi sermonestunc de Seiano, secreta haec murmura vulgi,visne salutari sicut Seianus, haberetantundem, atque illi summas donare curules,illum exercitibus praeponere, tutor haberiprincipis angusta Caprearum in rupe sedentiscum grege Chaldaeo? vis certe pila cohortesegregios equites et castra domestica; quidnihaec cupias? et qui nolunt occidere quemquam,posse volunt, sed quae praeclara et prospera tanti,ut rebus laetis par sit mensura malorum?huius qui trahitur praetextam sumere mavis,an Fidenarum Gabiorumque esse potestaset de mensura ius dicere, vasa minorafrangere pannosus vacuis aedilis Vlubris?ergo quid optandum foret ignorasse faterisSeianum; nam qui nimios optabat honoreset nimias poscebat opes, numerosa parabatexcelsae turris tabulata, unde altior essetcasus et inpulsae praeceps inmane ruinae.quid Crassos, quid Pompeios evertit et illum,ad sua qui domitos deduxit flagra Quirites?summus nempe locus nulla non arte petitus,magnaque numinibus vota exaudita malignis.ad generum Cereris sine caede ac vulnere paucidescendunt reges et sicca morte tyranni.Eloquium ac famam Demosthenis aut Ciceronisincipit optare et totis quinquatribus optatquisquis adhuc uno parcam colit asse Minervam,quem sequitur custos augustae vernula capsae.eloquio sed uterque perit orator, utrumquelargus et exundans leto dedit ingenii fons.ingenio manus est et cervix caesa, nec umquam