quippe tenet sudans hanc publicus et, sibi consulne placeat, curru servus portatur eodem,da nunc et volucrem, sceptro quae surgit eburno,illinc cornicines, hinc praecedentia longiagminis officia et niveos ad frena Quirites,defossa in loculos quos sportula fecit amicos,tunc quoque materiam risus invenit ad omnisoccursus hominum, cuius prudentia monstratsummos posse viros et magna exempla daturosvervecum in patria crassoque sub aere nasci.ridebat curas nec non et gaudia vulgi,interdum et lacrimas, cum Fortunae ipse minacimandaret laqueum mediumque ostenderet unguem.Ergo supervacua aut quae perniciosa petunturpropter quae fas est genua incerare deorum!quosdam praecipiat subiecta potentia magnaeinvidiae, mergit longa atque insignis honorumpagina, descendunt statuae restemque sequuntur,ipsas deinde rotas bigarum inpacta securiscaedit et inmeritis franguntur crura caballis;iam strident ignes, iam follibus atque caminisardet adoratum populo caput et crepat ingensSeianus, deinde ex facie toto orbe secundafiunt urceoli pelves sartago matellae.pone domi laurus, duc in Capitolia magnumcretatumque bovem! Seianus ducitur uncospectandus, gaudent omnes: ‘quae labra, quis illivultus erat! numquam, si quid mihi credis, amavihunc hominem, sed quo cecidit sub crimine? quisnamdelator? quibus indicibus, quo teste probavit?’‘ nil horum; verbosa et grandis epistula venita Capreis.’ bene habet, nil plus interrogo. Sed quidturba Remi? sequitur fortunam ut semper et oditdamnatos, idem populus, si Nortia Tuscofavisset, si oppressa foret secura senectusprincipis, hac ipsa Seianum diceret horaAugustum, iam pridem, ex quo suffragia nullivendimus, effudit curas; nam qui dabat olimimperium fasces legiones omnia, nunc secontinet atque duas tantum res anxius optat,