Herculis aerumnas credat saevosque laboreset venere et cenis et pluma Sardanapalli.monstro quod ipse tibi possis dare; semita certetranquillae per virtutem patet unica vitae.nullum numen habes, si sit prudentia: nos te,nos facimus. Fortuna, deam caeloque locamus.Atticus exinde si cenat, lautus habetur,si Rutilus, demens, quid enim maiore cachinnoexcipitur vulgi quam pauper Apicius? omnisconvictus, thermae, stationes, omne theatrumde Rutilo; nam dum valida ac iuvenalia membrasufficiunt galeae dumque ardent sanguine, ferturnon cogente quidem sed nec prohibente tribuno,scripturas leges et regia verba lanistae.multos porro vides, quos saepe elusus ad ipsumcreditor introitum solet expectare macelli,et quibus in solo vivendi causa palato est.egregius cenat meliusque miserrimus horumet cito casurus iam perlucente ruina,interea gustus elementa per omnia quaeruntnumquam animo pretiis opstantibus; interius siadtendas, magis illa iuvant quae pluris emuntur.ergo haut difficile est perituram arcessere summamlancibus oppositis vel matris imagine fracta,et quadringentis nummis condire gulosumfictile; sic veniunt ad miscellanea ludi.refert ergo quis haec eadem paret; in Rutilo namluxuria est, in Ventidio laudabile nomensumit, et a censu famam trahit. Illum ego iuredespiciam, qui scit quanto sublimior Atlansomnibus in Libya sit montibus, hic tamen idemignoret quantum ferrata distet ab arcasacculus. e caelo descenditfigendum et memori tractandum pectore, siveconiugium quaeras vel sacri in parte senatusesse velis; neque enim loricam poscit AchillisThersites, in qua se traducebat Vlixes;ancipitem seu tu magno discrimine causamprotegere adfectas, te consule, dic tibi qui sis,orator vehemens an Curtius et Matho buccae.