corporis ornatum: quid enim ulla negaverit udisinguinibus, sive est haec Oppia sive Catulla?deterior totos habet illic femina mores.sed casto quid forma nocet? quid profuit immoHippolyto grave propositum, quid Bellorophonti?erubuit nempe haec ceu fastidita, repulsa,nec Stheneboea minus quam Cressa, excanduit, et seconcussere ambae, mulier saevissima tunc est,cum stimulos odio pudor admovet. Elige quidnamsuadendum esse putes cui nubere Caesaris uxordestinat? optimus hic et formosissimus idemgentis patriciae rapitur miser extinguendusMessalinae oculis; dudum sedet illa paratoflammeolo Tyriusque palam genialis in hortissternitur et ritu decies centena dabunturantiquo, veniet cum signatoribus auspex.haec tu secreta et paucis commissa putabas?non nisi legitime vult nubere, quid placeat dic:ni parere velis, pereundum erit ante lucernas;si scelus admittas, dabitur mora parvula, dum resnota urbi et populo contingat principis aurem,dedecus ille domus sciet ultimus; interea tuobsequere imperio, si tanti vita dierumpaucorum, quidquid levius meliusve putaris,praebenda est gladio pulchra haec et candida cervix.Nil ergo optabunt homines? si consilium vis,permittes ipsis expendere numinibus quidconveniat nobis rebusque sit utile nostris,nam pro iucundis aptissima quaeque dabunt di:carior est illis homo quam sibi. nos animoruminpulsu et caeca magnaque cupidine ducticoniugium petimus partumque uxoris; at illisnotum qui pueri qualisque futura sit uxor.ut tamen et poscas aliquid voveasque sacellisexta et candiduli divina tomacula porci,orandum est ut sit mens sana in corpore sano;fortem posce animum mortis terrore carentem,qui spatium vitae extremum inter munera ponatnaturae, qui ferre queat quoscumque labores,nesciat irasci, cupiat nihil et potiores