bellorum pompa animam exhalasset opimam,cum de Teutonico vellet descendere curru?provida Pompeio dederat Campania febresoptandas, sed multae urbes et publica votavicerunt: igitur Fortuna ipsius et urbisservatum victo caput abstulit, hoc cruciatuLentulus, hac poena caruit ceciditque Cethegusinteger, et iacuit Catilina cadavere toto.Formam optat modico pueris, maiore puellismurmure, cum Veneris fanum videt, anxia materusque ad delicias votorum. cur tamen, inquit,corripias? pulchra gaudet Latona Diana.sed vetat optari faciem Lucretia qualemipsa habuit, cuperet Rutilae Verginia gibbumaccipere atque suum Rutilae dare. filius autemcorporis egregii miseros trepidosque parentessemper habet; rara est adeo concordia formaeatque pudicitiae, sanctos licet horrida morestradiderit domus ac veteres imitata Sabinos,praeterea castum ingenium vultumque modestosanguine ferventem tribuat natura benignalarga manu (quid enim puero conferre potest pluscustode et cum natura potentior omni?),non licet esse viro; nam prodiga corruptorisimprobitas ipsos audet temptare parentes:tanta in muneribus fiducia, nullus ephebumdeformem saeva castravit in arce tyrannus,nec praetextatum rapuit Nero loripedem necstrumosum atque utero pariter gibboque tumentem.I nunc et iuvenis specie laetare tui, quemmaiora expectant discrimina, fiet adulterpublicus et poenas metuet quascumque maritislex irae debet, nec erit felicior astroMartis, ut in laqueos numquam incidat, exigit auteminterdum ille dolor plus quam lex ulla doloriconcessit: necat hic ferro, secat ille cruentisverberibus, quosdam moechos et mugilis intrat,sed tuus Endymion dilectae fiet adultermatronae, mox cum dederit Servilia nummos,fiet et illius quam non amat, exuet omnem